1 Paralipomenon 2:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones,

2.  sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite : ut in eo crescatis in salutem :

3.  si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus.

4.  Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum :

5.  et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum.

6.  Propter quod continet Scriptura : Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum : et qui crediderit in eum, non confundetur.

1 Paralipomenon 2