1 Machabæorum 8:8-22 Vulgata Latina (VULG)

8.  Juxta omnia opera sua quæ fecerunt, a die qua eduxi eos de Ægypto usque ad diem hanc : sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi.

9.  Nunc ergo vocem eorum audi : verumtamen contestare eos, et prædic eis jus regis, qui regnaturus est super eos.

10.  Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem.

11.  Et ait : Hoc erit jus regis, qui imperaturus est vobis : filios vestros tollet, et ponet in curribus suis : facietque sibi equites et præcursores quadrigarum suarum,

12.  et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum.

13.  Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas.

14.  Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis.

15.  Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis.

16.  Servos etiam vestros, et ancillas, et juvenes optimos, et asinos, auferet, et ponet in opere suo.

17.  Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi.

18.  Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis : et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem.

19.  Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt : Nequaquam : rex enim erit super nos,

20.  et erimus nos quoque sicut omnes gentes : et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis.

21.  Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini.

22.  Dixit autem Dominus ad Samuelem : Audi vocem eorum, et constitue super eos regem. Et ait Samuel ad viros Israël : Vadat unusquisque in civitatem suam.

1 Machabæorum 8