1 Machabæorum 7:3-6 Vulgata Latina (VULG)

3.  Ait autem Samuel ad universam domum Israël, dicens : Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri, Baalim et Astaroth : et præparate corda vestra Domino, et servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthiim.

4.  Abstulerunt ergo filii Israël Baalim et Astaroth, et servierunt Domino soli.

5.  Dixit autem Samuel : Congregate universum Israël in Masphath, ut orem pro vobis Dominum.

6.  Et convenerunt in Masphath : hauseruntque aquam, et effuderunt in conspectu Domini : et jejunaverunt in die illa atque dixerunt ibi : Peccavimus Domino. Judicavitque Samuel filios Israël in Masphath.

1 Machabæorum 7