31. Omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram, non stabilieris tu, neque regnum tuum. Itaque jam nunc mitte, et adduc eum ad me : quia filius mortis est.
32. Respondens autem Jonathas Sauli patri suo, ait : Quare morietur ? quid fecit ?
33. Et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum. Et intellexit Jonathas quod definitum esset a patre suo, ut interficeret David.
34. Surrexit ergo Jonathas a mensa in ira furoris, et non comedit in die calendarum secunda panem. Contristatus est enim super David, eo quod confudisset eum pater suus.
35. Cumque illuxisset mane, venit Jonathas in agrum juxta placitum David, et puer parvulus cum eo.