1 Machabæorum 18:2-7 Vulgata Latina (VULG)

2.  Tulitque eum Saul in die illa, et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui.

3.  Inierunt autem David et Jonathas fœdus : diligebat enim eum quasi animam suam.

4.  Nam expoliavit se Jonathas tunica qua erat indutus, et dedit eam David, et reliqua vestimenta sua, usque ad gladium et arcum suum, et usque ad balteum.

5.  Egrediebatur quoque David ad omnia quæcumque misisset eum Saul, et prudenter se agebat : posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, maximeque in conspectu famulorum Saul.

6.  Porro cum reverteretur percusso Philisthæo David, egressæ sunt mulieres de universis urbibus Israël, cantantes, chorosque ducentes in occursum Saul regis, in tympanis lætitiæ, et in sistris.

7.  Et præcinebant mulieres, ludentes, atque dicentes : Percussit Saul mille,et David decem millia.

1 Machabæorum 18