1 Machabæorum 11:3-6 Vulgata Latina (VULG)

3.  Et dixerunt ad eum seniores Jabes : Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios ad universos terminos Israël, et si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te.

4.  Venerunt ergo nuntii in Gabaa Saulis : et locuti sunt verba hæc, audiente populo : et levavit omnis populus vocem suam, et flevit.

5.  Et ecce Saul veniebat, sequens boves de agro, et ait : Quid habet populus quod plorat ? Et narraverunt ei verba virorum Jabes.

6.  Et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba hæc, et iratus est furor ejus nimis.

1 Machabæorum 11