1 Ioannis 3:19-24 Vulgata Latina (VULG)

19.  in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus : et in conspectu ejus suadebimus corda nostra.

20.  Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum : major est Deus corde nostro, et novit omnia.

21.  Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum :

22.  et quidquid petierimus, accipiemus ab eo : quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quæ sunt placita coram eo, facimus.

23.  Et hoc est mandatum ejus : ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi : et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.

24.  Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo : et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis.

1 Ioannis 3