1 Ad Thessalonicenses 5:8-11 Vulgata Latina (VULG)

8.  Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis :

9.  quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum,

10.  qui mortuus est pro nobis : ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus.

11.  Propter quod consolamini invicem, et ædificate alterutrum, sicut et facitis.

1 Ad Thessalonicenses 5