1 Ad Thessalonicenses 5:17-23 Vulgata Latina (VULG)

17.  Sine intermissione orate.

18.  In omnibus gratias agite : hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis.

19.  Spiritum nolite extinguere.

20.  Prophetias nolite spernere.

21.  Omnia autem probate : quod bonum est tenete.

22.  Ab omni specie mala abstinete vos.

23.  Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia : ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur.

1 Ad Thessalonicenses 5