1. De iis autem quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero ædificat.
2. Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire.
3. Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo.
4. De escis autem quæ idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus.