1 Ad Corinthios 6:17-20 Vulgata Latina (VULG)

17.  Qui autem adhæret Domino, unus spiritus est.

18.  Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est : qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.

19.  An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri ?

20.  Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro.

1 Ad Corinthios 6