1 Ad Corinthios 4:3-13 Vulgata Latina (VULG)

3.  Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die : sed neque meipsum judico.

4.  Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum : qui autem judicat me, Dominus est.

5.  Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus : qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium : et tunc laus erit unicuique a Deo.

6.  Hæc autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos : ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio.

7.  Quis enim te discernit ? quid autem habes quod non accepisti ? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ?

8.  Jam saturati estis, jam divites facti estis : sine nobis regnatis : et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus.

9.  Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos : quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus.

10.  Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo : nos infirmi, vos autem fortes : vos nobiles, nos autem ignobiles.

11.  Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cædimur, et instabiles sumus,

12.  et laboramus operantes manibus nostris : maledicimur, et benedicimus : persecutionem patimur, et sustinemus :

13.  blasphemamur, et obsecramus : tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.

1 Ad Corinthios 4