18. Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam.
19. Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit : et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem.
20. Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute.
21. Quid vultis ? in virga veniam ad vos, an in caritate, et spiritu mansuetudinis ?