1 Ad Corinthios 3:6-10 Vulgata Latina (VULG)

6.  Ego plantavi, Apollo rigavit : sed Deus incrementum dedit.

7.  Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat : sed qui incrementum dat, Deus.

8.  Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem.

9.  Dei enim sumus adjutores : Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis.

10.  Secundum gratiam Dei, quæ data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui : alius autem superædificat. Unusquisque autem videat quomodo superædificet.

1 Ad Corinthios 3