5. ministri ejus, cui credidistis, ut unicuique sicut Dominus dedit.
6. Ego plantavi, Apollo rigavit : sed Deus incrementum dedit.
7. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat : sed qui incrementum dat, Deus.
8. Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem.
9. Dei enim sumus adjutores : Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis.