1 Ad Corinthios 2:14-16 Vulgata Latina (VULG)

14.  Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei : stultitia enim est illi, et non potest intelligere : quia spiritualiter examinatur.

15.  Spiritualis autem judicat omnia : et ipse a nemine judicatur.

16.  Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum ? nos autem sensum Christi habemus.

1 Ad Corinthios 2