8. Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten.
9. Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens : et adversarii multi.
10. Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos : opus enim Domini operatur, sicut et ego.
11. Ne quis ergo illum spernat : deducite autem illum in pace, ut veniat ad me : exspecto enim illum cum fratribus.