45. Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.
46. Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale : deinde quod spiritale.
47. Primus homo de terra, terrenus : secundus homo de cælo, cælestis.
48. Qualis terrenus, tales et terreni : et qualis cælestis, tales et cælestes.
49. Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis.