22. Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
23. Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus : deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt.
24. Deinde finis : cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem.