1 Ad Corinthios 15:15-18 Vulgata Latina (VULG)

15.  invenimur autem et falsi testes Dei : quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.

16.  Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.

17.  Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra : adhuc enim estis in peccatis vestris.

18.  Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt.

1 Ad Corinthios 15