1 Ad Corinthios 14:30-34 Vulgata Latina (VULG)

30.  Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat.

31.  Potestis enim omnes per singulos prophetare : ut omnes discant, et omnes exhortentur :

32.  et spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt.

33.  Non enim est dissensionis Deus, sed pacis : sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo.

34.  Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit.

1 Ad Corinthios 14