1 Ad Corinthios 11:9-15 Vulgata Latina (VULG)

9.  Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.

10.  Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.

11.  Verumtamen neque vir sine muliere : neque mulier sine viro in Domino.

12.  Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem : omnia autem ex Deo.

13.  Vos ipsi judicate : decet mulierem non velatam orare Deum ?

14.  Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi :

15.  mulier vero si comam nutriat, gloria est illi : quoniam capilli pro velamine ei dati sunt.

1 Ad Corinthios 11