1 Ad Corinthios 1:11-20 Vulgata Latina (VULG)

11.  Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiones sunt inter vos.

12.  Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit : Ego quidem sum Pauli : ego autem Apollo : ego vero Cephæ : ego autem Christi.

13.  Divisus est Christus ? numquid Paulus crucifixus est pro vobis ? aut in nomine Pauli baptizati estis ?

14.  Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium :

15.  ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis.

16.  Baptizavi autem et Stephanæ domum : ceterum nescio si quem alium baptizaverim.

17.  Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare : non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.

18.  Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est : iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.

19.  Scriptum est enim : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.

20.  Ubi sapiens ? ubi scriba ? ubi conquisitor hujus sæculi ? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi ?

1 Ad Corinthios 1